Home Prior Books Index
←Prev   2 Thessalonians 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2:2  ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
2:3  ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
2:4  qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
2:5  non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
2:6  et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
2:7  nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
2:8  et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
2:9  eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
2:10  et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
2:11  ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
2:12  ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
2:13  nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
2:14  ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
2:15  itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
2:16  ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
2:17  exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono